Brorson, Hans Adolph Uddrag fra FRIDERICO QVINTO

Nonnulli qvidem cum Josepho Libr. III. antiqv. existimant, super hoc altare Mosen sacrificium obtulisse, sed, tacente Scriptura, exstructum esse puto in signum omnibus visibile, qvo Moses ipsis rem maximi momenti inculcatam voluit. Notum est: Mosen non cum omnibus loqvi, nec centesimam populi partem vocem ejus etiam maxime elevatam auribus percipere potuisse. Exceptis pueris & mulieribus sexcentis hominum millibus constabat Israelitarum coetus, qvorum metandis castris vix duo milliaria sufficerent; ut ergo animi hic in fide triumphantis lætitiam omnium ob oculos poneret, eodem, ut opinor, loco altissimo, qvo nuper, dum Josva dimicaret expansis & crucifixi imaginem præfigurantibus () manibus steterat, eodem inqvam edito loco, qvo ab omnibus conspici poterat, magnum illud altare exstruxit, ut novo facto attentione populi excitata, emissis Præfectis & Nuntiis, magnum redemptionis momentum, liberatione ab Ægypti & nunc Amalechi ungvibus præfiguratum, inculcaret, & miro altaris nomine Jehovah Nissi firmam in Deum fiduciam omnibus ingeneraret, dulcissimum inqvam omnis consolationis nucleum, Nam qvi Christum fide amplectitur, in ipso omnia habet, nempe ut est dimicanti vexillum, sic esurienti panis, sitienti vinum, ægrotanti sanitas, langventi robur, erranti via, ignoranti veritas,