Brorson, Hans Adolph Uddrag fra FRIDERICO QVINTO

penitus interdictum fuit. At eos imprimis movet denegatum hoc Consortium cum populo Dei, qvod esse signum absolutæ Reprobationis autumant, non considerantes, illos Ægypti vicinos, auditis stupendis ibidem patratis miraculis, non sufficientem modo sed etiam abundantem vocationis gratiam habuisse. Iis autem non flecti, sed furiosis similes sese Deo opponere, innocentes autem & debiles in populo non tam vi armorum, qvam fraude opprimere indubium fuit omnem gratiam respuentis animi documentum. An hoc autem Universalem gratiam tollit, qvando Deus ejusmodi refractarios & in tanto furore perseverantes castigare & e medio tollere cogatur? At tunc demum maxime triumphat gratia universalis, qvando iis locis, qvæ huic universalitati opponuntur, immobilem ejus veritatem stabiliri videmus. Sic etiam Jehova Nissi non scriptum est contra Amalechitas, nisi in qvantum oblatæ gratiæ adversabantur dvs. ut verbis Scripturæ utar, qvamdiu manus eorum erat adversus Thronum Dei; sed hoc ipso verbo, nempe vexillo, qvot superstites erant, non minus qvam omnes ceteræ gentes ad Deum Israelis agnoscendum alliciebantur. Ita certe Mosen explicatum voluit Esaias Cap. XI, 10. Monstrato enim, per vexillum meum, qvod vocat populorum, intelligi Messiam Isai Radicem, indicat emphasin vocis dvs. universalitatem gratiæ in Christo, eum, inqvit, inqvirent gentes, & reqvies ejus (pax & securitas sub ejus umbra gentibus promissa) erit gloria, id est, status non dulcis modo, sed etiam maxime gloriosus, adeo ut sese ad summam filiationis evectos ovabundi confiteantur: qvasi dicerent: O svavissimum omnis gratiæ Patrem, omnes peccatores se gremio misericordiæ excepturum tot promissionibus & juramentis, imo mortis unigeniti pignore contestatum. O dulcissimum mundi Salvatorem, mundi inqvam universi Principem salutis, ad qvam impetrandam sese in cruce vexillum gentium erigi non fuit dedignatus. O æternum & immensum gratiæ flamen & flumen Spiritum Sanctum, qvi se in omnium corda emitti, & vehiculo verbi effundi desiderat. Et O! beata corda, qvi in hunc gratiæ pelagum sese totos ingurgitant.