Bording, Anders Uddrag fra DÆdala Pallas, Cur manet alta

DÆdala Pallas,
Cur manet alta
Mente repostum
Judicium, qvo
Phryx Paris auri
Munere matrem
Donat amoris,
Dic mihi, qvid tu
Feceris ipsa?
Nonne tenellus
Iste puellus
Te qvoque cepit?
Tu, resonanti
Qvæ residebas
Colle Heliconis,
Jnter amænas,
Grata canentes
Carmina Musas,
Nunc Pharetrati
Pectoris telis
Subdis amoris,
Tuque, tuusque,
Dum tibi curæ
Turba novena
Semper alumnus,
Qui radianti
Sidere noctu,
Qvique diurno
Tempore, Musis
Invigilando,
Commeruit qvæ
Præmia dudum
Possidet æqvè,
Teque monente,
Nunc Veneris se
Subdidit igni,
Dum sibi sponsam
Ducit amatam,
Qvæ siet illi
Sole micante
Sole cubante
Dulcis amica,
Sitque laborum
Dulce l[e]vamen,
Intus & extra.
211 Evge puellam
Sponsule bellam,
Qvæ pietatis,
Qvæ probitatis,
Qvæque decoris,
Qvæque pudoris,
Prædita dote,
Qvæ preciosi
Pondera vincit
Mille metalli,
Qvod Tagus undans
Et rabiosus
Inter arenas
Hermus eructat,
Fit tibi munus,
Qvod dedit ipsus
Arbiter ævi,
Excipe blande,
Svavia dando
Dulcia mille,
Mille ferendo,
Redde resume
Pignora grata
Dulcis amoris.
Ecce bonorum
Tecta parentum
Læta relinqvens,
Te veneretur,
Teque sequetur,
Et faciat te
Prole parentem,
Atque parentem,
Atque maritum,
Te vocitabit,
Te redamabit;
Tristia concors
Sublevet ignis,
Carpat & ignis
Gaudia concors,
Sic thalamus non
Sit tumulus, nec
Tædia tædæ.
Vivite læti
Tempora læta,
Crescite multum,
Molliter ævum
Ducite vestrum.