Bording, Anders Uddrag fra MOenius cautum vates commendat Ulyssem

JOHANNES MEIERUS, [x][x][x][x][x][x][x][x]: EN MUSIS INHÆREO.

AUsonias MEIERE tua dum mente manuque
EXCOLIS assiduê MUSAS, tibi Pitho lepores
Suggerit, ut doctum properes æquare Maronem,
Et lepidum gelidus vatem quem Sulmo ministrat:
Unde tibi merito transmissa est laurea dudum.
Sed tuus & Sophias animus studiosus INHÆRET,
CARMINIS iccirco dixit qui te ante MAGISTRUM,
Nunc etiam SOPHIÆ vocet: atque ego gratuler addam.