Arrebo, Anders Uddrag fra Hexaëmeron

Sed desino scriptum per se magnum & mirabile, mea oratione magnificare & Verbis attollere, qvid enim vino vendibili opus est hedera? Sanè si vitam diutius retinuisset Danorum alter Absolon Dn. Christianus Frisius literarum & literatorum fautor incomparabilis, dudum in lucem extrusum fuisset. Vos autem cohortor, qvi inter nos optimarum artium & humanitatis studia colitis, vos inqvam hortor, moneo deniq; vos oro atq; obtestor, per publicum bonum, cui vos obstrinxistis, ut ab affinibus scriptum petatis, & cupiditate maximâ augeatis ornatisq, ut tandem ad usum fructum communem in lucem aspectumque omnium prodeat. Si facitis viri Dani & in spem Patriæ nati, DEI gloriam promovetis, 18 patriam illustratis, juventutem eruditis & ad vitæ æternæ societatem proximum exædificatis.