Arrebo, Anders Uddrag fra Hexaëmeron

Iterum ex Rhythm. Dan. M. Scrip.
Cap. 6. de Authoribus Heroici Aroensiani.
Hujus carminis laudem omnem sibi soli vendicat Clarissimus Poëta M. Andreas Aröensis. Non enim reperi è Sympatriotis ullum, qvi hoc est Rhythmo usus, eo excepto. Etenim opus Hexaëmeri, qvod condidit, partim versibus Alexandrinis conscriptum extat, partim hoc Rhythmi genere adornatum est. Opus reverà, ut anteà docui, qvod nondum lucem vidit, sed luce dignum, adeoque dignum profectò, qvod omnes omnibus modis ad prælum promoveant, maturent, adjutent.